Te Deum laudamus

De Cancioneros Musicales Españoles
Saltar a: navegación, buscar


FICHA DE LA OBRA

Observación General

Índice de autoridades:

  • Te Deum laudamus,
  • Tomás Luis de Victoria,
  • Misas de 1600,
  • Cancionero Musical,
  • cancioneros del siglo XVI,
  • cancioneros del siglo XVII,
  • Música española,
  • siglo XVI,
  • siglo XVII,

Autor del texto

Anónimo

Autor música:

Tomás Luis de Victoria

Voces:

4

Cancioneros:

Data:

Primera edición de 1600

Referencias:

Observación 1:

TEXTO

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum patrem, omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli: tibi caeli et universae potestates.
Tibi cherubim et seraphim, incessabili voce proclamant:

"Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae."

Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensae maiestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe:
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te: et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

MEDIATECA

Partituras

Midis

Discografía:

Enlaces:

Audios resaltados

Otros Audios

Videos resaltados:

Otros Videos: